DECRETALES

DECRETALES
DECRETALES
dictae sunt Epistolae romanor. Pontific. quibus respondent iis, qui aliqua de re illos consulunt. Incrementum enim Pontific. Rom. ex splendore, qui successu temporum accessit, et dominio Urbis, quod sibi accepêrunt, multos, qui in rebus controversis consilia petebant. ad Romanos Episcopos consulendos exivit; qui petentibus rescribebant. Quod et Episcopi in Oriente et Occid. facere sunt soliti: quorum Epistolae tamen hominum negligentiâ interiêtunt. Et quidem, cum haec Episcoporum ac Metropolitanor. rescripta primum consilia solum eslent, circa finem
saeculi V. in Ecclesia inprimis Romana, maioris auctoritatis ac pretii esse, et inter PP. scripta haberi coepêrunt. Hinc in Synodo Rom. sub Gelasio A. C. 494. a LXX. Episcopis inter alia et hoc decretum: Item Decretales Epistolae, quas beatissimi Papae pro diversorum PP. consultatione, dedêrunt, venerabiliter suscipiendas sunt. vide c. sancta Romana. dist. 15. Quo decreto PP. illi nondum quidem auctoritatem Canonis Epistolis illis dedêrunt; in censum tamen eorum librorum illos retulêrunt, qui a Christianis tuto legî poterant; quosque Ecclesiasticos liberos nonnulli vocarunt. Quam ob causam, in d. c. hae Decretales, post opuscula PP. Quae in Ecclesia recipiuntur, ante Martyrum monumenta recensentur: Primusqueve qui eas collegit Dionys. Exiguus saeculo VI. ineunte (a Syricio collectionem suam orsus, quia ultra eum genuinas nullas invenit) singulari eas et a Canonibus separato volumine complexus est. Postmodum vero inter Canones receptae sunt, quem locum primus illis Cresconius dedit: Orientali Ecclesiâ nequiquam obluctante. A quo tempore Collectores eas catervatim Collectionibus suis inseruêrunt; omnes, quas habere potuit, etiam spurias, suae farragini inferente Gratiano. Post quem Decretales separatim a Canonibus colligi coepêrunt: primusque qui hîc operam, sed privatam, impendit, Bernardus Circa fuit. circa A. C. 1191. Secundae collectionis tres fuêrunt auctores, Gilbertus, Alanus et Ioh. Gallensis saeculo XIII. Tertiam incepit Bernardus Maior Compostellensis quâ offensi Romani ab Innocentio III. impetrarunt, ut Pontificiâ auctoritate aliqua Collectio ederetur; cui rei Petrus Beneventanus Notarius praefectus est, a quo primum publicâ auctoritate Decretalium collectio facta est, circa A. C. 1210. Quartae Collectioni ansam praebuit Concilium Lateran. in quo idem Innocentius capita 71. edidit, quibus adiectae sunt aliae Decretales et Rescripta, quae per quinquennii spatium post tertiam Collectionem editae erant. Atque has quatuor Collectiones edidit Anton. Augustinus. Ilerdensis Episc. et Notis illustravit. Quinta Collectio Honorii III. Constitutiones habet, a Tancredo Bonon. Archidiacono collectas, sub ipsius Pontificis nomine: quam edidit Innocentius Cironus. Hanc tandem excepit Sexta, iussu et auctoritate Gregorii IX. facta, a Raimundo de Pennaforti Papae Capellano A. C. 1230. A quo in colligendis Decretalibus cessatum, usque ad Bonifacium VIII. qui tribus Cardinalibus commisit Compilationem Decretalium, quae postea liber sextus Decretalium vocata est, quod aliis quinque Gregorii esser addita: in Gallia autem non receptam esse, docet Duarenus Praef. l. de Sacr. Eccl. Ministr. Accessêre dein Clementinae, et Extravagantes, sub Clemente v. et Ioh. XXII. quo pacto Ius Pontificium ad umbilicum perductum est. Utenim Gratiam Decretum Iuris Civilis Pandectas, sic Decretales Codicem; Sextus Clementinae et
Extravagantes, Novellas repraesentant. Iudicium de Decretalibu; Franc. Duareni h. e. l. cit. ubi de Collectione Gregoriana: In eo Decretalium volumine multa intueri licet quae a prisca illa disciplina, quam Decretorum liber a Gratiano editus continet, multum degenerent: Atque hinc natum est illud inter nostrates tritum ac vulgo iactatum, malê cum rebus humanis actum esse, ex quo Decretis alae accessêrunt. Est enim haec rerum humanarum conditio, ut fere in deterius prolabantur etc. Alludit nempe adversus hanc in rem linguâ vernacula factos, iam ante bina saecula; in quibus Decreta vocantur Decrets, et intelliguntur Decreta Gratiani; a Gregorio autem dicuntur additae alae, i. e. ex Decrets, fecit is Decret-ales: vide illos ut et plura hanc in rem, apud Gerh. von Mastricht Histor. Iuris Eccl. n. 336. et seqq. et hîc passim, inprimis ubi de Canonico Iure, Compilatione Decretalium voce Regesta, et Collectoribus praedictis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • décrétales — ● décrétales nom féminin pluriel Recueil de ces lettres …   Encyclopédie Universelle

  • DÉCRÉTALES — Lettres des papes qui règlent les points de doctrine ou de discipline, et qui ont force de loi dans l Église latine.     Outre les véritables, recueillies par Denys le Petit, il y en a une collection de fausses, dont l auteur est inconnu, de même …   Dictionnaire philosophique de Voltaire

  • Décrétales — Décrétale Une décrétale (en latin epistola decretalis ou litteræ decretales) est une lettre par laquelle le pape, en réponse à une demande, édicte une règle en matière disciplinaire ou canonique. La décrétale peut être prise aussi bien sur un… …   Wikipédia en Français

  • Decretales Pontificias — Saltar a navegación, búsqueda Las Decretales Pontificias son las cartas de los Papas, escritas entre los siglos IV al XV, por las que éstos, imitando el estilo de la cancillería imperial, comunicaban sus decisiones referentes sobre todo a… …   Wikipedia Español

  • Decretāles epistolae — (lat.), s. Dekretalen …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Decretales, Falsas — Colección de leyes eclesiásticas del s. IX que contienen algunos documentos falsificados. También llamadas las Decretales Seudoisidoranas, porque fueron emitidas con el nombre de san Isidoro de Sevilla. La colección estaba destinada a proteger… …   Enciclopedia Universal

  • Fausses Décrétales — On appelle Fausses décrétales ou encore Pseudo Isidoriana une collection de décrétales pseudépigraphes, faussement attribuées à un certain Isidore Mercator, lui même longtemps confondu avec Isidore de Séville. Rédigées dans les années trente et… …   Wikipédia en Français

  • Fausses decretales — Fausses décrétales On appelle Fausses décrétales ou encore Pseudo Isidoriana une collection de décrétales pseudépigraphes, faussement attribuées à un certain Isidore Mercator, lui même longtemps confondu avec Isidore de Séville. Rédigées dans les …   Wikipédia en Français

  • Fausses décrétales — On appelle Fausses décrétales ou encore Pseudo Isidoriana une collection de décrétales pseudépigraphes, faussement attribuées à un certain Isidore Mercator, lui même longtemps confondu avec Isidore de Séville. Rédigées dans les années trente et… …   Wikipédia en Français

  • Falsas decretales — El Decreto de Graciano. Se llaman Falsas decretales o Pseudo Isidoro a una colección de decretales apócrifas, falsamente atribuidas a un tal Isidorus Mercator, durante mucho tiempo confundido con Isidoro de Sevilla. Las Falsas decretales fueron… …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”